- REALES
- REALESScholasticorum secta, Nominalibus oppositi. Postquam enim Guilielm. Occam Anglus, dictus primo Venerabilis Inceptor, deinde Doctor singularis, tandem Doctor Invincibilis, quartam Scholasticorum sectam, quae Occamistarum dicta, orsus esset; una cum Rucelino Universalia mera esse nomina, non res, contra Scotistas acriter contendit, hinc duae novae Scholiasticorum sectae, Nominales, qui eius sequebantur placita, et Reales, qui Scoto adhaerebant, ortae, tantis saepe inter se concertationibus desaevierunt, ut non raro a verbis ad verbera, a syllogismis ad saxa deveniretur. Id quod Heidelbergae contigisse, ubi contigua utrique Collegia habebant sive Bursas, ut tum loqui moris erat, testatur Aventinus, Annal. l. 4. Quam miserabilis id aevi Philosophiae fuerit facies, volumina ab utriusque Sectae asseclis emissa non mole minus, quam barbarie tremenda, luculenter ostendunt, verba sunt Georg. Hornii, Histor. Philos. l. 6. c. 5. Vide quoque supra Nominales.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.